- NIMROD
- NIMRODΝαβρώδης Iosepho, qui sic de eo Iud. Ant. l. 1. c. 5. Ἐξῇρε δὲ αὐτοὺς πρός τε ὕβριν τοῦ Θεοῦ καὶ καταφρόνησιν ὁ Ναβρώδης, ὠς ὑιωνὸς μὲν ὤν Χάμου τοῦ Νώχου, τολμηρὸς δὲ καὶ κατὰ χεῖρα γενναῖος, ἔπειθεν αὐτοὺς μὴ τῷ Θεῷ διδόναι τὸ δἰ ἐκεῖνον ἐυδαιμονεῖν, ἀλλὰ την ἰδίαν άρετὴν ταῦτα παρέχειν αὐτȏις ἡγεῖςθαι. Et postea, Ἀμυνεῖςθαι τε τὸν Θεὸν πὰλιν ἠπείλει τὴν γῆν ἐπικλύσασαι θελήσαντα. Πύργον γὰρ οἰκοδομήσειν ὑψηλότερον ἢ τό ὕδωρ ἀναβῆαι δυνηθείη, μετελεύσεςθαι δὲ καὶ τῆς τῶν προγόνων ἀπολείας. Idem cum Belo, quae vox Dominum notat, videtur. Regnavit ann. 65. Euseb. Vide Gen. c. 10. v. 9. Chrysost. hom. 29. in Gen. Hieron. in Trad. Hebr. in Gen. Epiphan. in Panario. Augustin. de Civ. Dei l. 16. et 18. Chron Alex. Morerius in Dict. Hist. etc. Vide Nembroth. et Bochart. in super Geograph. Sacr. l. 4. c. 12. Nic. Lloydius, Ex posteris Chami fuit, potens venator coram Iehova, Gen. c. 10. v. 8. 9. Sicut venatus veterum Heroum peculiare studium erat. Quae tamen verba alil de Regnorum venatu et insana hominis ambitione accipiunt, quam, religionis studiô et nomine Iehovae velaverit: tamquam paternae traditionis de vero Dei cultu stabiliendae causâ, Regna et Imperia agitaret, ut istô munimentô sanctam Patrum fidem praeservaret a corruptione. Primus enim hic fuit, qui exutâ aequalitate Monarchiam erexit: Et exstitit principium Regni eius Babel etc. v. 10. Vide Franciscum Burmannum Synops. Theolog. l. 3. c. 8. §. 22. De eodem sic Hornius Orbis Politic. Part. 3. p. 120. Primus aequalitate exutâ, Nimrod, Graecorum Bacchus, venationis obtentu, ex Arabum desertis, in amoenissimos Babyloniae campos progressus. cum vires suas circumspiceret, eius urbis imperium rapuit, ac brevi magnum Regnum conflavit. Hôc auctore adductius regnari coeptum, et ut in praerupta atque urgente servitute, raptivitates Urbium ac provinciarum sequebantur. Neque tamen diu firma Nimrodo potentia: quem, vel eius filium aus successorem, mox illô fastigiô demovit Assur, qui et Thurras, Belus ac Ninus, Nineves conditor, atque etiam in praelio obtruncavit. Sic alius fuerit Nimrod a Belo, quod et temporum series evincere videtur: adeoque Nimrodi potestas cito in Assurem, et ad Semi (cuius fil. Assur) familiam translata iugumque Chamo impositum est. Facit huc, quod Iulius Africanus et Diodor. Sic. aiunt: Ille quidem, distincta initiô Imperia fuisse Assyrium et Babylonium, ac Belum, Assyricrum Regem, Babyloniis debellatis, suam illos sub potestatem redegisse: Hic vero, Ninum, Assyriae Regem Babylonios invasisse, sibique Rege eorum interemptô tributa pendere coegisse, etc. Eiufdem tempore sapientes ex Noachi schola viri in campis Babyloniae Senaar, Philosophiae dediti, inprimis Astrologiam excolebant. Quod, praeter Mosen, etiam Gentilium eruditiores, ex Chaldaeorum traditione non ignorârunt. Ita etiam Favorinus apud A. Gellium l. 14. c. 1. Si Principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus, intuentes, quid ex iis efficeretur, observaverunt etc. Illorum autem Princcps Nimrod fuit; qui propter Aftrologiae insignem peritiam, primus imperio feroces regere populos aggressus est. Unde et Gap desc: Hebrew fuisse dicitur, Gap desc: Hebrew autem virum rerum inquisitione celebrem notat, quem Paulus 1. Corinth. c. 1. v. 20. σηζητητὴν τοῦ αἰῶνοςτούτου eleganter appellat: Hebrael Gap desc: Hebrew. Unde post obitum tantam sibi admirationem reliquit, ut, inter Deos relatus, Beli nomen primus meruerit. Hinc et Plin l. 6. c. 26. Astrologiae inventionem Belo attribuit. Hic proin ut eo exactius astra contemplaretur, eoque facilius tyrannidem tutari posset, auctorhumano generi fuit exstruendae turris. quae caput inter nubila conderet: qui ambo fines sine dubio praecipui stupendae huius molis fuêre. Sed alio vulgus stimulandum erat, dulcedine nimirum perennantis samae, unde verba illa: Agedum, exstruamus nobis turrim, cuius fastigium assurgat incaelum, ut nobis saciamas nomen. Assyriacae Nimrod MOnarchiae auctor, regnavit secundum Helvicum ann. 55. ab A. Mundi 1723. circiter usque ad A. M. 1778. Ei successit fil. Ninus: ab Ecclesiasticis Scriptoribus Orionis mythici nomine intelligi, dicemus infra, voce Orion. Ab eo Nimrodiani dici possunt, qui eius Philosophiam secuti sunt. Chamitae nempe et Iaphetidae: a quibus Semi posteri, melius a Semo ac Noacho edocti, secessionem fecêre, nomine proinde discretivo Ebraeorum insigniti: Unde Sem Pater omnium filiorum Fber vocatur, Gen. c. 10. v. 21. in cuius proin familia purlor aliquandiu Philosophia haesit, donec ingruenti barbariei et ipsa cederet. Georg. Hornius Histor. Philos. l. 2. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.